65_JUDE.TXT

(3 KB) Pobierz
1:1 Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo
 Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
1:2 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur
1:3 carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de
 communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans
 supercertari semel traditae sanctis fidei
1:4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt
 in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in
 luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum
 negantes
1:5 commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus
 populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non
 crediderunt perdidit
1:6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed
 dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis
 aeternis sub caligine reservavit
1:7 sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo
 exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt
 exemplum ignis aeterni poenam sustinentes
1:8 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem
 spernunt maiestates autem blasphemant
1:9 cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur
 de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed
 dixit imperet tibi Dominus
1:10 hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque
 autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his
 corrumpuntur
1:11 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede
 effusi sunt et contradictione Core perierunt
1:12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore
 semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis
 circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae
 eradicatae
1:13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera
 errantia
1:14 quibus procella tenebrarum in aeternum servata est his
 septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis
 milibus suis
1:15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de
 omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de
 omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii
1:16 hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua
 ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas
 quaestus causa
1:17 vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta
 sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
1:18 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient
 inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
1:19 hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
1:20 vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos
 sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
1:21 ipsos vos in dilectione Dei servate
1:22 et hos quidem arguite iudicatos
1:23 illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini
 in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
1:24 ei autem qui potest vos conservare sine peccato et
 constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in
 exultatione
1:25 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum
 nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne
 saeculum et nunc et in omnia saecula amen
Zgłoś jeśli naruszono regulamin