34_NA.TXT

(5 KB) Pobierz
1:1 onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
1:2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et
 habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens
 ipse inimicis suis
1:3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet
 innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et
 nebulae pulvis pedum eius
1:4 increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad
 desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos
 Libani elanguit
1:5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et
 contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in
 eo
1:6 ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet
 in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et
 petrae dissolutae sunt ab eo
1:7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens
 sperantes in se
1:8 et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius
 et inimicos eius persequentur tenebrae
1:9 quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non
 consurget duplex tribulatio
1:10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium
 eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate
 plena
1:11 ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente
 pertractans praevaricationem
1:12 haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic
 quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam
 te ultra
1:13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua
 disrumpam
1:14 et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine
 tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile
 ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
1:15 ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis
 pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non
 adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
2:1 ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem
 contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde
2:2 quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam
 Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum
 corruperunt
2:3 clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis
 igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores
 consopiti sunt
2:4 in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in
 plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura
 discurrentia
2:5 recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis
 velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
2:6 portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum
2:7 et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur
 gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis
2:8 et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero
 fugerunt state state et non est qui revertatur
2:9 diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum
 ex omnibus vasis desiderabilibus
2:10 dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et
 dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies
 omnium sicut nigredo ollae
2:11 ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad
 quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est
 qui exterreat
2:12 leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis
 et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
2:13 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque
 ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et
 exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox
 nuntiorum tuorum
3:1 vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena
 non recedet a te rapina
3:2 vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et
 quadrigae ferventis equitis ascendentis
3:3 et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis
 interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et
 corruent in corporibus suis
3:4 propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et
 gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in
 fornicationibus suis et familias in maleficiis suis
3:5 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda
 tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis
 ignominiam tuam
3:6 et proiciam super te abominationes et contumeliis te
 adficiam et ponam te in exemplum
3:7 et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata
 est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram
 consolatorem tibi
3:8 numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in
 fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri
 eius
3:9 Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et
 Lybies fuerunt in auxilio tuo
3:10 sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem
 parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super
 inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi
 sunt in conpedibus
3:11 et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres
 auxilium ab inimico
3:12 omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si
 concussae fuerint cadent in os comedentis
3:13 ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis
 adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes
 tuos
3:14 aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas
 intra in lutum et calca subigens tene laterem
3:15 ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus
 congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta
3:16 plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli
 bruchus expansus est et avolavit
3:17 custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae
 lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus
 est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint
3:18 dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes
 tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget
3:19 non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes
 qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia
 super quem non transiit malitia tua semper
Zgłoś jeśli naruszono regulamin