04_2MA.TXT

(75 KB) Pobierz
1:1 fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt
 fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione
 Iudaeae et pacem bonam
1:2 benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est
 ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
1:3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius
 voluntatem corde magno et animo volente
1:4 adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et
 faciat pacem
1:5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos
 deserat in tempore malo
1:6 et nunc hic sumus orantes pro vobis
1:7 regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei
 scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis
 in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
1:8 portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et
 oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium
 et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
1:9 et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
1:10 anno centesimo octogesimo octavo populus qui est
 Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo
 magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum
 et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem
1:11 de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi
 utpote qui adversus talem regem dimicavimus
1:12 ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt
 contra nos
1:13 nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus
 exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis
 Naneae
1:14 ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et
 amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
1:15 cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum
 paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
1:16 cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi
 mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et
 diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
1:17 per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
1:18 facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu
 purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut
 vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est
 quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia
1:19 nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui
 tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte
 absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo
 contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
1:20 cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut
 mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum
 qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut
 narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam
1:21 et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae
 inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et
 ligna et quae erant superposita
1:22 utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui
 prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes
 mirarentur
1:23 orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum
 consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem
 respondentibus
1:24 et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium
 creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es
 rex bonus
1:25 solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui
 liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et
 sanctificasti eos
1:26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et
 custodi partem tuam et sanctifica
1:27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt
 gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod
 tu es Deus noster
1:28 adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
1:29 constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
1:30 sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum
 esset sacrificium
1:31 cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua
 Neemias iussit lapides maiores perfundi
1:32 quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine
 quod refulsit ab altari consumpta est
1:33 ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi
 Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui
 translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui
 cum eo erant purificaverunt sacrificia
1:34 considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei
 templum
1:35 et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et
 tribuebat
1:36 appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur
 purificatio vocatur autem apud plures Nephi
2:1 invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod
 iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum
 est et ut mandavit transmigratis
2:2 et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et
 ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea
 et ornamenta eorum
2:3 et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a
 corde suo
2:4 erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam
 iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum
 usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei
 hereditatem
2:5 et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et
 tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium
 obstruxit
2:6 et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi
 locum et non potuerunt invenire
2:7 ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus
 erit locus donec congreget Deus congregationem populi et
 propitius fiat
2:8 et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini
 et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon
 petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
2:9 et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et
 consummationis templi
2:10 sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de
 caelo et consumpsit holocaustum
2:11 et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro
 peccato et consumptum est
2:12 similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
2:13 inferebantur autem in descriptionibus et commentariis
 Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de
 regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de
 donariis
2:14 similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod
 nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos
2:15 si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis
2:16 acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur
 facietis si egeritis hos dies
2:17 Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit
 hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et
 sanctificationem
2:18 sicut promisit in lege speramus quod cito nostri
 miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum
2:19 eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit
2:20 de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni
 purificatione et de arae dedicatione
2:21 sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et
 filium eius Eupatorem
2:22 et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui
 pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum
 pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
2:23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et
 civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant
 restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto
 illis
2:24 itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa
 temptavimus nos uno volumine breviare
2:25 considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem
 volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem
 rerum
2:26 curavimus volentibus quidem legere ut esset animi
 oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare
 omnibus autem legentibus utilitas conferatur
2:27 et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa
 suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum
 vigiliarum et sudoris adsumpsimus
2:28 sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum
 voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem
 sustinemus
2:29 veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem
 secundum datam formam brevitati studentes
2:30 sicut enim novae domus architecto de universa structura
 curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad
 ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis
2:31 etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et
 curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae
 congruit auctori
2:32 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum
 vitare brevitati concedendum est
2:33 hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum
 dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in
 ipsa autem historia succingi
3:1 igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges
 etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis
 pietatem et animos odio habentes mala
3:2 fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum
 ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent
3:3 ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes
 sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes
3:4 Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus
 contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid
 in civitate moliri
3:5 sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium
 Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et
 Foenicis
3:6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse
 aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non
 pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub
 potestate regis cadere universa
3:7 cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae
 delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia
 eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret
3:8 statimque Heliodorus it...
Zgłoś jeśli naruszono regulamin