ŁACINA teksty dodatkowe dla iberystów.doc

(27 KB) Pobierz
De viro avaro

De viro avaro.

 

Vir pauper ad fluvium sedens flebat et lamentabat, nam securis, qua navem resarciebat, in aquam exciderat. Tum fluvii deus, qui fletum viri audiverat, emersit et “Cur ploras?” interrogavit. Tum vir: “Eheu, securis mea excidit in aquam; faber sum et securim novam emere non possum, pecunia mihi deest.” Tum deus aqua se emersit et paulo post venit securim auream gerens. ”Estne eadem, quam amisisti? Si tuam securim cognoveris, accipies eam.” Negavit vir probus. Tum deus portavit aliam, argenteam. Faber autem hanc quoque non accepit. Tum deus securim, quae in aquam exciderat, portavit eamque faber cognovit. Deus probitate viri commotus tres secures ei donavit. Faber laetus domum properavit et omnia vicinis narravit. Tum vicinus eius ad fluvium properavit, securim sua sponte in aquam demersit et ad fluvium sedens lamentavit. Tum deus emersit securim auream gerens et “Estne tua?” interrogavit. Ille vero “Haec mea securis est!” clamavit. At deus iratus ”Homo es avarus et mendax, neque auream neque tuam securim habebis” et in undas se immersit. Sic vir avarus se ipsum secrui privavit.

 

 

 

 

De Neptuno, Mercurio, Aesculapio

 

              Populi antiqui multos deos colebant. Primum a Graecis dei et deae constituebantur et nominabantur. Postea Romani suos deos et deas nominabant, qui similes Graecis  deis erant. Iuppiter summus deorum dominus mundi universi erat, sedebat in Olympo. Neptunus, dominus Oceani et fluviorum, in Oceano habitabat. Nautae Neptuno equos et tauros immolabant. Mercurius, deus mercaturae, erat nuntius deorum, alas in capite et pedibus habet, caduceum vero in manu. Propterea animas mortuorum ad inferos deducebat. Aesculapium medici colebant. Graeci Aesculapio gallos immolabant. Arae Neptuni plerumque in ripis fluviorum erant, Mercurii in viis, Aesculapii in lucis. In urbe Roma Aesculapius in templo in insula fluvii Tiberis aedificato colebatur.

 

 

 

 

De Romanorum horologiis.

 

Trecentos fere annos ab urbe condita horarum nomen Romanis ignotum fuit. Nam in veterrimis Romanorum legibus, quae in XII tabulis scriptae erant, nusquam horae nominabantur, sed meridies tantum, ortus et occasus solis. Accensus consulum meridiem pronuntiabat, cum a curia inter Rostra et Graecostasim solem prospexerat, sed  serenis tantum diebus. Primum horologium fuit solarium, quod bello Punico primo  Romani ex oppido quodam Siciliae capto in urbem suam abstulerunt.  Postea Marcius Philippus censor horologium diligentius ordinatum in foro constituisse dicitur. Sed ne tum quidem horae, cum sol nubibus velabatur, cognosci poterant. Itaque postea Romani arena vel aqua cadenti horas et noctium et dierum dividebant. Horologium aqua impletum voce Graeca clepsydra appellabatur.

Graecostasim – budynek w którym przyjmowano posłów greckich

captus, a, um – zabrany;    abstulerunt p. Affero; ne quidem – nawet nie

 

 

...
Zgłoś jeśli naruszono regulamin